579
83
Caput 20.
non possunt introrsum per intellectus
suos acutissimos vllo pacto eam videre
aut comprehenderè, quoniam hoc
Dei proprium est, qui suae maiestati hanc
reseruauit. Quaestio. Potest ne homo
lapidem eum conficere? Respon.
Quicquid Deus creauit proprietatem
habens, possibile est homini vt in id a¬
gat: sed valde difficile est lapidem eum
conficere, tamen confici potest. Quae¬
stio. Anima mediae naturae habetne
corpus? Respon. Color auri est cor¬
pus animae mediae naturae. Quaestio.
Quo pacto potest color auri de auro
corrumpi? Respon. Anima media
natura cum calore suo & humiditate
diuidit & coniugit ambo simul. Quae¬
stio. Color auri est albus, aut magis
niger, aut cuius generis? Respon.
Est albus ad visum humanum, sed spi¬
ritui Chianaeus. Quaestio. Quo pa¬
cto & e quibus fit color? Respon.
natura facit eam ex pura terra & pura
aqua. Quaestio. Est color in omnibus
metallis? Resp. Non solum in metallis,
FF 2