579
99
Caput 3.
talla per totum soluere volunt, vt post¬
ea ex illorum commixtione mutua
nouum creent metallum. At hi, si
naturę processum considerarent, vi¬
derent rem se habere longe aliter:
nam nullum metallum est tam purum,
quod non habeat & suas impuritates,
vnum tamen altero pauciores vel plu¬
res: sed, tu amice lector primum
obseruabis naturae punctum, vt su¬
pra dictum, & satis habes: sed hanc
tibi habeto cautelam, ne in metallis
vulgi illud quaeras. In quibus non est:
nam haec metalla, praesertim aurum
vulgi mortua sunt, sed nostra sunt vi¬
ua, spiritum habentia, quae omnino su¬
menda: scito enim metallorum vitam
esse ignem, dum adhuc in suis mineris
sunt, & mortem etiam igne, fusionis vi¬
delicet: prima verò metallorum materia
est humiditas quędam mixta aere calido,
& est in forma aquae pinguis adhaeren¬
tis vnicuique rei purae vel impurae, in
vno loco tamen abundantius quam
in altero, quod fit quia terra est in
GG 2