579
100
De lapide Philosophico
vno loco magis aperta & porosa, vim
attractiuam habens, quam in altero:
Prouenit aliquando per se in lucem
induta veste aliqua, praesertim in locis
vbi non habet, adhaerere alicui, cogno¬
scitur ita, quia res omnis ex tribus prin¬
cipiis est composita, in materia vero
metallorum vnica tantum sine con¬
iunctione, excepta veste, vel eius vm¬
bra scilicet sulphure, etc.
CAP. IV.
Quomodo metalla in terrae visceribus
generantur.
Producuntur metalla hoc modo,
postquam quatuor elementa virtu¬
tes suas proiiciunt in terrae centrum
Archaeus distillando sublimat calore
motus perpetui in terrae superficiem:
Est enim terra porosa & ventus stillan¬
do per poros terrae resoluitur in aquam,
ex qua res nascuntur omnes: sciant er¬
go doctrinae filii, sperma metallorum
diuersum non esse, a spermate rerum
omnium, scilicet vaporem humidum:
ideo