579
102
De lapide Philosophico,
nat, in metallicis videlicet coram ocu¬
lis nostris perfectis corporibus, ibi arti¬
esse incipiendum. Sed vt ad propositum
reuertar, (siquidem hic non est inten¬
tio nostra de solo lapide) agamus nunc
de materia metallorum: paulo ante
dixi, res omnes nasci ex aere liquido
vel vapore, quem elementa perpetuo
motu in viscera terrae stillant, hunc
postquam naturae Archaeus accepit,
per poros sublimat, & vnicuique loco
sua fagacitate tribuit (sicuti in praece¬
dentibus retulimus) & sic locorum va¬
rietate res etiam proueniunt & nascun¬
tur variae. Sunt qui opinentur, Satur¬
num habere aliud semen: aurum quo¬
que aliud: & sic consequenter Metal¬
la reliqua, sed vana sunt ista: vnicum
tantum est semen, idem in Saturno,
quod in auro inuenitur, idem in Luna,
quod in Marte, etc. Sed locus terrae
diuersus fuit, si me recte intelligis:
Quamuis in luna natura citius, quàm
in sole desierit, & sic de aliis: quando
enim ex terrae centro sublimatur va¬
por