579
103
Caput 4.
por, ille transit per loca vel sicca vel ca¬
lida: si igitur transit vapor per loca
calida & pura, vbi pinguedo sulphu¬
ris parietibus adhaeret, vapor ille
quem Philosophi Mercurium Phi¬
losophorum dixerunt, accommodat
se & iungitur illi pinguedini, quam
postea secum sublimat, & tunc fit vn¬
ctuositas, relicto nomine vaporis
accipit nomen pinguedinis, quae post
ea veniens sublimando ad loca alia,
quae iam vapor antecedens purgauit,
vbi est terra subtilis, pura, & humida,
implet poros eius, & iungitur illi, & sic
fit sol: si vero pinguedo illa venit ad
loca impura frigida, fit Saturnus: si ve¬
ro talis terra pura sit & mixta sulphu¬
ri, fit Venus, & cetera. Quo enim
magis depuratus locus est, eo pulchri¬
ora reddit metalla: nam sciendùm est,
quod ille vapor continue egreditur, ex
centro ad superficiem, eundo purgat lo¬
ca: inde fit quod hodie reperiantur mi¬
nerae in locis, vbi ante mille annos
GG 4