579
108
De lapide Philosophico
congelatur frigore, si habet spiritus:
sed qui scit congelare aquam calido,
& spiritum cum ea iungere, certe rem
inueniet millesies pretiosiorem auro,
& omni re. Efficiat igitur, vt separe¬
tur spiritus ab aqua vt putrescat, & ap¬
pareat granum, postea reiectis faecibus
reducat spiritum ex alto in aquam, &
faciat coniungere simul: illa enim com¬
iunctio generabit ramum dissimilem
forma parentibus.
CAP. VI.
De secunda Materia & putrefactione
rerum.
Diximus de prima materia rerum,
& quomodo nascuntur res ex na¬
tura siue semine, hoc est quomodo na¬
tura ab elementis accipit materiam,
ex qua generat semen: nunc vero de
semine & rebus generatis ex semine
sermonem instituemus. Omnis res
habens semen, multiplicatur in eo, sed
absque naturae auxilio non fit: semen
enim nihil aliud est, quam aer con¬
gelatus