579
109
Capot 6.
gelatus in aliquo corpore, seu vapor
humidus, & nisi hic resoluatur calido
etiam vapore nullius est vsus. Sciant
ergo inuestigatores artis, quid semen
sit, ne quaerant rem, quae non est, & sci¬
ant illud esse triplex, quod ex quatuor
elementis productum est: primum est
minerale, de quo hoc loco sermo est:
alterum vegetabile: tertium animale.
Minerale semen a Philosophis cogno¬
scitur: vegetabile commune ac vul¬
gare est, vt videmus in fructibus: ani¬
male ex imaginatione cognoscitur:
vegetabile nobis ostendit, quomodo
natura creat illud ex quatuor elemen¬
tis; sciendum enim est, quod hyems
est putrefactionis caussa. Siquidem spi¬
ritus vitales in arboribus congelat, &
quando hi calore solis (in quo est vis
magnetica omnis humiditatis attra¬
ctiua) resoluuntur, tunc calor naturę
per motum excitatus, pellit ad circum¬
ferentiam vaporem aquae subtilem,
qui poros arboris aperit & guttas stil¬
lare facit, semper purum ab impuro