579
115
Caput 7.
tibi dico verùm, fili mi, non creatur ex
vno vnum, quia hoc solius Dei est pro¬
prium, sufficiat te posse ex duobus crea¬
re vnum tibi vtile: scias ergo sperma mul¬
tiplicatiuum esse materiam secundam, & non
primam. Prima enim materia rerum non
videtur, occulta est in natura vel in e¬
lementis, secunda vero interdum filiis
doctrinae apparet.
CAP. VII.
De virtute secundae materiae.
Sed vt facilius possis comprehende¬
re qualis sit haec secunda materia;
virtutes ex quibus illam cognosces,
describam tibi: ac primum scias, quod
natura in tria regna diuisa est: duo
sunt regna, quorum quodlibet per se
stare potest, etsi alia duo non essent: est
Regnum Minerale, Vegetabile & Ani¬
male: Minerale per se subsistere potest.
etsi nullus hominum in mundo esset,
nec arbor vel herba: Vegetabile itidem
etiamsi nullum metallum nec animal
esset per se stare potest, haec duo sunt
HH 2