579
116
De lapide Philosophico,
ex vno per vnum creata: tertium vero
ex dictis duobus vitam habet, sine qui¬
bus esse non posset, & est nobilius ac
praestantius, quam duo praedicta, sicu¬
ti etiam postremum est inter illa, &
dominatur eis, quia semper in tertio
virtus finitur, & in secundo multipli¬
catur. Viden in vegetabili regno: pri¬
ma materia est herba vel arbor, quàm
tu creare nescis, natura solummodo
hoc facit: in hoc regno secunda ma¬
teria est semen, quod tu vides, in hoc
multiplicatur herba vel arbor. In re¬
gno animali prima materia est bestia
vel homo, quem tu creare nescis, sed
secundam materiam, vel sperma tu
nosti, in quo multiplicatur homo. In
regno minerali metallum tu creare
nescis, & si gloriaris vanus es & men¬
dax, natura hoc fecit & quamuis habe¬
res primam materiam secundum Phi¬
sophos, illud sal centrale tamen sine au¬
ro multiplicare impossibile tibi foret:
semen autem metallorum, filii tantum
doctrinae nouerunt. In vegetabilibus
semi¬