579
118
De lapide Philosophico,
in matricem venit debitam congela¬
tur & congelat, quod reperit, purum vel
impurum puro mixtu. Quamdiu in cor¬
pore seme est, viuit corpus, quando totum
consumitur, corpus moritur, omnia au¬
tem corpora post emissionem seminis
debilitantur: experientia etiam testa¬
tur, homines Veneri nimium indulgen¬
tes debiliotes fieri, vt & arbores nimi¬
os fructus ferentes, fieri postea steriles.
Seme igitur, vt iam multoties repetitum
est, res est inuisibilis, sed sperma est vi¬
sibile, & fere est anima viuens, non in¬
uenitur in rebus mortuis: elicitur du¬
pliciter, suauiter & cum violentia, sed quia
hic de virtute eius saltem sermo est, dico
quod nil sine semine nascatur, virtute se¬
minis fiunt omnia, & sciant artis filii in
arboribus amputatis frustra seme quaeri,
quod solumodo in viridibs reperitur.
CAP. IIX.
De arte & quomodo per artem operatur
natura in semine.
Omne semen per se nullius mo¬
menti