579
119
Caput 8.
menti est, si non ponatur, vel ab arte, vel
a natura in matricem debitam, & licet se¬
men per se nobilius sit omni creatura, ta¬
men matrix eius est vita, quam facit putre¬
scere sperma vel granum, & puri puncti
congelationem caussatur, insuper calore
corporis sui illud nutrit & crescere fa¬
cit: & hoc fit in omnibus supradictis tribus
naturae regnis: & fit naturaliter, per men¬
ses, annos & tempora. Sagax vero ars illa
est, quae in regno minerali & vegetabi¬
li aliquid abbreuiare potest, sed non in a¬
nimali: in minerali solummodo perficit
hoc, quod natura non potest, propter aerem
crudum, qui sua violentia impleuit poros
corporis cuiusque: non in visceribus, sed
in superficie terrae, vt antea in praece¬
dentibus capitulis dixi: sed vt facilius
intelligatur hoc, adhuc adiungere vo¬
lui, quod elementa certanter inter se
proiiciunt in centrum terrae, quasi in
renes semen suum: centrum vero per
motum emittit illud in matricem, ma¬
trices vero sunt innumerabiles, quot
loca tot matrices vna purior altera,
HH 4