579
124
De lapide Philosophico,
aliquis, quare aurum vel aliud metallum
non producat semen? ratio redditur
talis, quia non potest esse maturum,
propter aeris cruditatem, non habet
sufficientem calorem, & contingit in
quibusdam locis, vt reperiatur aurum
purum: quod natura voluit perficere,
sed impedita fuit ab aere crudo, exem¬
pli gratia, videmus, quod pomorum
Arantiorum arbores hic quidem cre¬
scant instar aliarum arborum. In Ita¬
lia & alibi, vbi est illarum solum nati¬
uum, dant & ferunt fructus, quia suffi¬
cientem habent calorem, in his vero
frigidioribus locis minime: vbi enim
mature scere deberent, desinunt, quia
frigore opprimuntur: & sic nunquam
a natura in hisce locis habentur earum
fructus, licet aliquando iuuetur natu¬
ra suauiter & cum ingenio, tunc ars iam
perficit, quod natura non potuisset. I¬
dem plane in metallis accidit. Aurum
potest dare fructum & semen, in quo
se multiplicat industria sagacis artifi¬
cis, qui scit naturam promouere: sed si
absque