579
125
Caput 10.
absque natura id velit tentare, errabit:
nam non solum in hac arte, sed & in o¬
mni re, nihil possumus, quam naturam
iuuare, & hoc non alio medio, quam
igne seu calore: sed cum hoc fieri non
possit, siquidem in congelato corpore
metallico non appareant spiritus, o¬
portet vt prius soluatur corpus, & pori
eius aperiantur, quo natura operati
possit: qualis autem illa debeat esse so¬
lutio, hic lectorem admonitum velim,
duplicem esse solutionem, licet multae
sunt aliae solutiones, at inutiles: vna tan¬
tum est vera naturalis: secunda est vio¬
lenta, sub qua aliae comprehenduntur
omnes: naturalis eiusmodi est, vt pori
corporis aperiantur in aqua nostra,
quo digestum enittatur semen, & ma¬
trici suae imponatur: aqua vero nostra
aqua est coelestis, non madefaciens
manus, non vulgi sed sere pluuialis:
corpus est aurum, quod semendat. Lu¬
na nostra est, (non argentum vulgi)
quae recipit semen auri: regitur postea
igne nostro continuo, per menses se¬