579
128
De lapide Philosophico,
infunde tantum eius aquae, quantum
aeris intrauit crudi, iterum coquito pri¬
ori igne, donec iterum tingit. Huc vsque
peruenit mea experientia, non plus
possum, non plus inueni. Aqua vero
illa debet esse menstruum mundi ex
sphaera lunae, toties reddificatum, quod
possit calcinare solem. Hic tibi omnia
volui detegere, & si sensum meum in¬
terdum non syllabam intelliges, cuncta
reuelaui, praesertim in opere primo &
secundo. De igne vero adhuc dicen¬
dum restat. Primus ignis seu primae o¬
perationis est ignis vnius gradus con¬
tinuus, qui materiam circumdat: se¬
cundus est ignis naturalis, qui materiam
digerit & figit. Dico tibi veritatem, qui
patefeci ignis regimen, si naturam in¬
telligis. De vase adhuc restat loquen¬
dum. Vas naturae esse debet, & suffici¬
unt duo: primi operis vas rotundum
fieri debet: in secundo vero paulo mi¬
nus vitrum instar violae & oui. Sed per
omnia scito, naturae ignem esse vnicum,
quicquid operatur diuersum, locorum
dista