579
129
Caput 11.
distantia efficit. Vas item naturę vni¬
cum, sed nos propter abbreuiationem
binis vtimur: materia vna, sed ex
duabus substantus. Si igitur animum
intendis ad res creandas, considera
primum res creatas: has vtpote obuer¬
santes oculis tuis, si non potes assequi,
multo minus res creandas, quas pro¬
ducere cupis, scito enim te nihil crea¬
re posse, quod solius Dei proprium
est, sed res occultas in vmbra latentes
facerè apparentes, & vmbram ab illis
tollere, hoc Philosopho intelligenti a
Deo per naturam concessum est: con¬
sidera obsecro simplicem nubis aquam:
ecquis vnquam crederet, illam in se
continere omnia, quae mundus habet,
lapides duros, salia, aerem, terram, i¬
gnem, cum tamen simplex per se ap¬
pareat aqua: quid dicam de terra, quae
in se continet aquam, ignem, salia, ae¬
rem, & per se nuda terra videtur. O
mirabilem naturam quae nouit ex a¬
qua in terra fructus producere mitabi¬
les, & ex aere illis suppeditare vitam:
II