579
150
De lapide Philosophico,
contuli, sed deprehendi illos eadem scri¬
pta longe subtilius explicare, quam natura,
quae simplex est, requirebat: imo omnia
mea dicta veridica, ipsis semper alta sa¬
pientibus videbantur vilia & incredi¬
bilia: aliquoties accidit, vt quibusdam
de verbo ad verbum artem insinuarem,
sed nequaquam assequi potuerunt, non cre¬
dentes aque in mari nostro esse, & tamen
Philosophi videri volebant: cum ergo
verba mea oretenus dicta non potue¬
runt intelligere, non timeo (vti alii Phi¬
losophi timuerunt) vt quis tam facile
concipere possit, donum est Dei dico.
Verum quidem est, si in studio chymico
requireretur subtilis ingenii perspi¬
cacitas, & res eiusmodi esset, vt ab ocu¬
lis vulgi posset, conspici, satis apta vidi
illorum ingenia ad indaganda talia: sed
vobis dico, vt sitis simplices, & non ni¬
mium pradentes, donec arcanum inuene¬
ritis, quo habito, necessario aderit
prudentia, tunc vobis non deerit, libros
infinitos scribendi facultas, quod lon¬
ge fa¬