579
151
Caput 12.
ge facilius erit illi, qui in centro est &
rem videt, quam huic, qui in circum¬
ferentia ambulat, & nil praeter auditum
habet: omnium rerum materiam se¬
cundam lucidissime descriptam ha¬
betis, sed hanc vobis commendo caute¬
lam, quod si ad arcanum hoc peruenire
volueritis, scitote, quod in primis De¬
orandus, postea proximus amandus sit:
denique nolite vobis res adeo subtiles,
imaginari, de quibus natura nil scit,
sed manete, manete inquam in via
naturae simplici, quia in simplicitate rem
citius palpare, quam eandem in subti¬
litate videre poteritis: nolite in lectio¬
ne meorum scriptorum semper inhaerere
syllabis, sed legendo vtique considerate
naturam, & eiusdem possibilitatem. Antequam
vero ad opus vos accingatis, imagina¬
mini diligenter quid quaeratis, & quis sit
intentionis vestrae scopus ac finis: nam mul¬
to melius est cerebro & imaginatione
prius discere, quam manu & sumtibus. Et hoc
vobis dico, quod opus est rem quaerere
KK 4