579
152
De lapide Philosophico,
aliquam, quae occulta est, ex qua fit
(miro modo) talis humiditas quae au¬
rum sine violentia seu strepitu soluit.
imo ita suauiter & naturaliter, sicuti¬
glacies aquae calidae beneficio lique¬
scit: si hoc inuenistis habetis rem, ex
qua aurum a natura productum est. Et
quamuis omnia metalla & res omnes
ex illa ortum habeant, niltamen ita a¬
micatur ei, sicut aurum, nam aliis rebus
adhaeret impuritas, auro autem nulla,
propterea instar Matris est ipsi: & sic
finaliter concludo, si hisce meis scriptis
& admonitionibus cauti esse non vul¬
tis, habetote me, bene de vobis me¬
reri cupientem, excusatum, feci fide¬
liter, quantum licuit, sicut bonae con¬
scientiae virum decet: si quaeritis quis;
cosmopolita sum: si me nostis, & bo¬
ni ac honesti viri esse desideratis, tace¬
bitis: si me non nostis, nolite de me
inquirere, nulli mortalium enim, quam
diu vixero, plus a me reuelabitur, qua
hoc publico scripto factum est: credi¬
te mihi