579
159
Caput 12.
& non remanebit, nisi pars minutissi¬
ma, quae vix imaginari potest, sed in
summa virtute coquitur sagaci inge¬
nio Magistri septem mensibus pri¬
mo, postea decem: sed interea appa¬
rent res variae, & semper in die quin¬
quagesimo plus vel minus. Adhuc in¬
terrogaui: Domine, nonne potest et¬
iam in aliis aquis coqui hic fructus, vel
additur ne illi aliquid? Respondit: non
est nisi haec vna aqua, quae vtilis est in
hac regione vel Insula: nulla etiam
alia Laqua potest penetrare poros,
huius pomi, nisi haec, & scito arbo¬
rem solarem etiam ex hac aqua or¬
tam, quae ex radiis Solis vel Lunae vi
magnetis extracta est: propterea in¬
ter se magnam habent concordan¬
tiam: sed si aliquid peregrini ipsi
adderetur, non posset id praestare,
quod facit per se: Relinquenda igitur
per se, nihilque ei addatur nisi hoc po¬
mum. Post decoctione enim est fructus
immortalis, vitam habens & sanguinem,