579
160
De lapide Philosophico,
quia sanguis omnes arbores steriles
facit portare fructus eiusdem naturae
cùm pomo. Rogaui vlterius: Domi¬
ne; hauritur ne aqua haec alio modo
vel habetur ne vbique? Et ille; in omni
loco est, & nemo sine ea viuere potest,
hauritur miris modis, sed ista est opti¬
ma, quae extrahitur vi chalybis no¬
stri, qui inuenitur in ventre Arietis.
Dixi, ad quid vtilis? Respondit, ante¬
debitam coctionem est summum venenum,
sed post coctionem conuenientem sum¬
ma est medicina, & dat uiginti nouem
grana sanguinis, quodlibet autem granum
DCCC. LXIV. suppeditabit tibi fru¬
ctus arboris solaris. Quaesiui; non ne
vlterius meliorari potest teste scri¬
ptura Philosophica? ait, primum ad
decem, postea ad centum, deinde ad mil¬
le, & decem millia, etc. potest exaltari.
Instabam: Domine mi: nouerunt ne
multi istam aquam, & habetne nomen
pprium? Ille clamabat palam, dicens pau¬
ci nouerunt, sed omnes viderunt, & vident
& amant: