105
Amplissimo viro,
Dn. GEORGIO SCHu¬
MACHERO; S. P. D.
PET: LAUREMBER¬
GIUS.
QVod cum nummis, Prudentissi¬
me Schumachere, quos sub pe¬
culiari emblemate percussos in
vulgus ire curat princeps, idem assolet
fieri cum libellis, quibus viri eruditionis
& famae alicujus promotum eunt emo¬
lumentum publicum rei litterariae.
trosque curiosè tractamus, inspicimus,
vertimus, & si quid memorabile prae se¬
ferunt legimus; quisque etiam ad arbitri¬
um genij sui interpretamur. Exemplo¬
esse potest (ne petam longius) opusculum
hoc Cornelij Drebbelij de Elementis, quod
sollicita & diligenti manu quotusquisque
non tracta vit paucis retrò annis? Hoc
solùm faciliori ejus intellectioni obstare
videbatur, quod Belgicè esset conscri¬
ptum, quam Dialectum non omnes aequè
capiunt. Itaque inventus est haut ità
pridem qui eum libellum Germano habi¬
tis produxit in scenam; sed infoelici pror¬
sus
A 4