105
sus & ridiculo conatu. Nam neque sen¬
tentiam auctoris assequutus est, ubi ner¬
vus & ipse succus ac spiritus argumenti
delitescebat, neque omnia transtulit, ne¬
que satis dilucidè aut Germanicè. Quia
tamen illius usus fructus, communiter esse
credebatùr in rem Philosophicae & Che¬
micae dignitatis, coepi ego, regatus ab
micis, Medicis hujus civitatis excellen¬
xibus, per unum aut alterum Dihorium
Interpretationi illius incùmberè. Quod
dum facio, in veni scriptùm charactere
quidem novo, noveque auctore dispaluisse
in vulgus, sed tamen sapere nativam ge¬
nerositatem antiquioris Philosophiae: Che¬
micae quidem duo illius postrema capita,
in quibus abstrusioris sapientiae funda¬
menta tàm apertè deteguntur, ut &
gnosci & videri & palpari facilè possint
ab eo, cui non prorsus frigidus obsistit
circum praecordia sanguis. Peripatelicae
verò, quidquid reliquum est argumenti
de Elementorum naturis, transmutatio¬
nibus, pluviis, tonitrubus, fulguribus,
ventis. Ea enim omnia ex Aristotele hu¬
iusque Interpretibus Graecis, Latinis, Bar¬
baris, vel verbo tenus deducere, in pro¬
clivi