105
verò terra, seu vi ignis, seu naturae in¬
genita efficaciâ, resoluta, transmuta¬
tur in aquam, fitque sal & quaedam terrae
virtus, cujus rei perfectum argumentum
praebet calcinatio: Sal ipsum igni disso¬
lutum mutatur in aquam, veluti videre est
ex destillatione aquarum fortium: Aqua
porrò vi Ignis soluta fit aër, aër fit ignis,
ut iam ante dictum. Hoc pacto crassa ob¬
scuraque terra convertitur in subtilissi¬
mum, pellucidissimum, splendidissimum
ignem, qui non solùm penetrat, illustrat¬
que omnia, sed & facit, ut ipsa penetran¬
di, illustrandique potestatem nanciscantur.
CAPUT X.
Hinc illud deducimus, ad eun¬
dem modum, praeter Elementa,
etiam omnia quae ex Elemen¬
tis concreta sunt clarificari oportere,
tam mineralia & animalia, quàm ve¬
getabilia, Si quod horum animus est ad
claritatem & splendorem deducere, non
licet id aliâ quàm praemonstratâ ratio¬
ne expedire. Terrae corpus clarificandum
est per ignem, reddendumque simile ipsi
aquae, sicque fiet quasi sal, qui sal postmo¬
dum
C 5