105
lumus multò aliam esse rationem no¬
strae clarificationis. Nos enim capimus
corpora, quae iam antè Deus & natura
perfecerunt, eaque porrò nostra aquà
& igni clarificamus; reddimus Chry¬
stallo aemula; liberamus à sordibus &
inquinamentis, quae iis natura relique¬
rat; brevitet, reducimus in speciem
quae, in cujus intimis penetralibus de¬
litescit potestas Terrae, in quam, ut di¬
xi, indimus postmodum semen nostri
corporis, idque per eam aquam munda¬
mus, alterumque alteri quoad clarita¬
tem, simile efficimus, quod ipsum per
naturam solam absque arte non evenit.
Omnia verò, quàm ab initio accepe¬
rant à Deo, speciem, eam sibi semper
retinent. Et semen quum in aquam
proiicitur, non accipit à terra suam clari¬
tatem, sed terra à semine clarificatur,
coquiturque vitali virtute, quâ semen
pollet. Terra enim semine multò im¬
purior. Seminis essentialis perfectio
adem semper perseverat, immundam¬
que & crassam terram tingit, id est in
suam indolem & naturam convertit.
Haec