105
Haec sunt, amice lector & frater, quę
de naturâ commentari & tecum com¬
municare constitueram, quorum
mnium meae ipsius manus periculum
& experimenta fecerunt. Volui vero
Elementorum indolem & affectiones
praecipuè describere, quia nihili reperi,
quod me apertiori & tutiori semitâ de¬
duceret ad cognitionem Dei creatoris.
Elementa sunt habitaculum universae
naturae, absque quibus naturam nemo
cognoscet: In iis & ex iis nutrimur
& sustentamur. Ea si ignoraverimus,
ignorare nos oportet & nosmet ipsos,
& totam naturam. Qui Elementa no¬
visse didicit, is Deum didicit, & se
psum & naturam, absque quâ nemo
intelligit, nemo verè amat, Creato¬
ris omnipotentiam, sapientiam, bo¬
nitatem. Nihil DEum esse tàm
videnter testatur atque natura. Nos
verò ad imaginem Dei conditi sumus,
ut harum rerum ad miniculo agnosce¬
remus divinas dotes, quas nobis tam
largiter & prolixè indulsit Creator: si¬
mulque adipisceremur veram illarum.
cogni¬