105
feces: quod multum temporis iuxta at¬
que negotii efflagitat, ut notum iis, qui
experti: Cumque iam sic mundavi¬
mus, fixavimus, & in colorem adduxi¬
mus, Materia auro, eiusque Quintae Essentiae
similis est.
CAPUT II.
Iam verò quaeras, qui possibile Quintam Es¬
sentiam hoc tali vigore praeditam
qualem adscribi? Docebo: si eam im¬
mittas in spiritum vini, cui omne fleg¬
ma ademtum, ita ut sal (facile alioqui
in humore solubile) in eo non solva¬
tur, statim mixturam faciet; idque ob
exundantem in ipsam humoditatem. Li¬
cet autem aspectu sicca sit, imo sale
magis, nulla tamen hic siccitas appa¬
ret. Quod mirum; eo magis quod et¬
iam spiritum coagulat in crystallinum.
lapidem, fervoremque ei adimit, licet is,
nec frigore, nec alia quapiam re con¬
crescat. Inde duo resultant adversa,
alterum est copiosus eius, cum sol¬
vitur, humor: alterum frigida, cum
coagulatur, siccitas. Scatens vero ca¬
lor
D 4