105
lor illius elucescit, si in aqua communi¬
usque ad satietatem solvatur: eo enim
casu, cum vel maximè gelat; etiamsi
frigidissimo loco exponatur, non obri¬
gescet unda, quin neque corrumpetur,
neque malè olebit in perperuum. Ex
quibus manifestissimè quatuor Ele¬
mentorum demonstratur perfectio.
Neque solum hoc fit in vino & aqua, sed
in omnibus imiperfectis, quibus hoc
tribuit, quod desiderant. Nam si Quintae
Essentiae quantum satis est in salsugine
solvatur, recedet hujus siccitas, ita ut
absque periculo quilibet eam bibat. At¬
que adeo si ipsam cum venenosissima
aquam commisceas, momento eranescet
virus, in tantum, ut securè cuiquam¬
propinetur. Quid si cum aqua forti?
adhuc idem dicendum est. Sed tum
defixanda est, ita ut cum ea distilletur:
Nam alio qui aqua fortis calore stoma¬
chi praevolaret in cerebrum, & ante¬
quam quinta essentia eo ductu naturae
per veniret, penetrando, corrodendo¬
que hominem interficeret. Sed quan¬
do volatilis est, una ascendit, defens¬
dens