261
est differentia, si de Mercurio dici de¬
bet, natura haec, quod non perfecte gene¬
retur: Sed servat in se naturam & pro¬
prietatem vivam & essentialem quam
reliqua metalla mortuam inse habent."
Tractatu primo de mineralibus
"Ita etiam est metallica natura, quae neque
malleo tractari potest, neque fundi, & est
mineralis aqua metallorum: Veluti alias
aqua subest rebus aliis, ita haec metallis."
Et in eodem capite: "Nam mirabilis
eius natura multiplex est, nec parvo la¬
bore investigabilis."
Haec hactenus de generali con¬
cursu argenti vivi ad productio¬
nem metallorum Paracelsus: De
eiusdem porro speciali in Auri
compositionem ingressu, notari
possunt, quae sequuntur.
De coelo Philosophorum c. 3.
"Septimum Metallum ex sex istis fluxum,
corporaliter est Aurum, & in se ipso ni¬
hil aliud est, quàm purus ignis. Quod
vero ab extrà pulcrum, flavum, visibile,
tangibile, ponderosum frigidum, & soli¬
dum
E 3