261
dum corpus visitur & sentitur, causa est,
quod coagulationem reliquorum sex me¬
tallorum in se habeat, qua cum compa¬
ctum & comprehensum est in corpus ex¬
ternum. Quod verò ab elementari
gne funditur, ratio haec est, quia fluxum
habet à mercurio, à pisce, & aquario
spiritualiter in ipso absconditis. Quod
etiam externè hic deprehenditur, quia
mercurius promptissimè auro adhaeret,
ipsique permiscetur corporaliter."
Lib. 3. de Morbis Mineralibus
cap. 2 "Aurum tantum est mercu¬
rius."
Quia verò, quando in textu
praeallegato aurum ini seipso di¬
citur nihil esse aliud, quam me¬
rus ignis, dubium suboriri cui¬
piam possit, ad qualitatem
mercurii respicienti, qui frigi¬
dus vulgô judicatur: Ideô non
abs re fuerit videre, quomo¬
do ipse auctor hîc sese expli¬
cet, libro de coelo Philosophorum:
Ubi