508
dicitur, vnde lucis participes fimus, quotquot
in hac lacrymarum valle mortales oberramus. Iam
porro "Rationem, Phantasiam, Memoriam, Intelle¬
ctum" hominis, cuius in capite summo sedes, cum
summo Coelo conferre, etsi à Chymicae scien¬
tiae officio minime abhorret, nostri tamen in prae¬
sens non est instituti. Quae de Magno illo par¬
uoque Mundo dicta sunt, quàm apposite etiam de
vegetabilibus ac Mineralibus dici queant, noue¬
runt omnes artis filij. Qui Filij Artis, quid faciunt
aliud, quàm quod Naturam, optimam Ducem, vt
Cicero ait, bona fide sequantur, cum, vt vulgo no¬
uimus omnes, Ars fideliter dirigat, adiuuet, supple¬
at, perficiat Naturam?
"Iuppiter in paruo cùm cerneret aethera vitro,
Risit, & ad superos talia dicta dedit:
Huccine mortalis progressa potentia curae est?
Iam meus in fragili luditur orbe labor,"
Inquit non ignobilis Poeta de Sphaera armillari
Archimedis. Quid nos, queis pectora de meliore
luto facta, dicemus, cum spectabimus, Alcumistam,
ex eodem subiecto, Artis suae commonstratione, ac
Naturae beneficio, quinque illa principia, in paruo
vitio
)()(