508
vitro, fragilique orbe, (vt versus habent) ita fabre &
ad sensum, nota Separatione extrahere, vt coelùm Ae¬
thereum, ignisque Sphaeram, Aerem ipsissimum,
humidumque Aquae liquorem, terram denique pi¬
gram, tenebricosam, spissam in fundo subsidentem,
vel ignarissimo horum mysteriorum in manus tra¬
dere ac oculis subijcere possit? Nunquid hic est Ma¬
gnus Magnae illius Naturae labor, in exiguo vitro,
(vt iam de aliis magis mirandis operationibus
mussemus, penitusque taceamus) repraesenta¬
tus?
Cuius tantae tamque praestantis artis Auctor, vt
gradum protollamus, non alius quam IS, QVI
EST, qui erit, qui futurus est, cui & Natura, & Ars, &
Artifex suam debet originem, Purissimus ille Pater lu¬
minum, vera lux, & tenebrae non sunt in eo. Cum enim
ipse prius admirabili sua sapientia in Creationis
pere omnia digessisset, vti superius à nobis comme¬
moratum est, quid aliud fecit, quam quod homini
viam praeiuit, ac velut facem praetulit, ostenditque,
illum in qualibet tam ingentis & elegantis fabricae.
particula, bono hominis creata, idem quaerere de¬
bere, quod in magno illo vastoque Mundi corpore
vide¬