508
videret? Nec enim placuit summo illi optimoque
Architecto, Creaturas suas ab omni impuritate
ac superfluentia defaecatas ocioso homini obijcere,
sed aliquid ingenio eius ac industriae relinquere vo¬
luit, in quo, vt & aliis rebus compluribus Creatorem
suum & agnosceret & imitaretur, vtique post cala¬
mitosam protoplastarum ruinam, vbi
"Nucleum esse qui vult, nucem frangat oportet."
ipsaque putamina, membranas, inuolucra excre¬
mentaque abiiciat. Intellexerunt hoc mature, pri¬
misque adeo seculis, viri praestantissimi, quos singu¬
laris diuinae gratiae aura afflauit, quorum exem¬
pla ab vltima vsque Antiquitate ad nostra tem¬
pora repetita apud sinceriores operum Dei indaga¬
tores in memoria sunt, immo in Veneratione. Nec
omnes è vulgo, (vt Coqui & Seplasiarii fabulantur)
cum & Reges ac viri Principes & Philosophi ac sa¬
pientes omni exceptione maiores, inter eos, in qui¬
bus admirandam sapientia cum opibus ac potentia
fecit mixturam, & quorum nomina adeo clara, lu¬
cubrationes autem tam solidae, vt nec aetatis cariem
situmque, nec scombros aut blattas metuere habe¬
ant. Hos auctores (qui autem sint nouerunt Ini¬
tiati)
)()( 2