508
6
PROOEMIVM.
Philosophis, siquidem nemini, aequitatem iuxta, aliquid
reuelare obligatum me esse sentio: nec ideo sies sollicitus,
quod thesaurum istum meis habeam in manibus, sed multò
potius hoc te angat, quod viderim, quomodo mundus crea¬
tus fuerit? quomodo tenebrae in Aegypto exstiterint? quae
caussa siet Iridis? quomodo clarificata corpora, ab vniuer¬
sali mortalium resurrectione, adparitura sient? qui color
siet constantissimus? Verùm vos ego interrogo, an vide¬
ritis vniuersale, ingens, salsumque mare, absque vllque cor¬
rosiua, quod omnium rerum Tincturas in altissimos mon¬
tes euehendi, omninò est sufficiens? Dicite, cvnde fiat ex
sulphure sulphur, & ex Mercurio Mercurius? Item, vbi
fit ex Mercurio sulphur, & ex sulphure Mercurius? Si ocu¬
li vestri ideam ardentissimi amoris, quo vir, & vxor, in¬
terse inuicem complectuntur, adeo vt etiam in aeternum
separari nequeant, sed praenimio interno amore, vnum fi¬
ant, conspexeritis? Intelligitis nunc quae jam loquar, & si
id manibus vestris elaboraueritis, & oculis vestris vide¬
ritis, tunc vester sum socius, & notum vobis facio, quod
& ego idem sciam, nec quicquam mihi siet gratius, quàm
vt arcanam vobiscum contraham amicitiam: cuius gra¬
tiâ etiam libellum hunc conscribere perplacuit.
Si quis de difficultate huiùs artis forsitan conquera¬
tur,