508
7
PROOEMIVM.
tur, is sciat, illam, in se ipsa, nequaquam esse difficilem,
quodque illi, Deum qui diligunt, ad eamdemue ab illo
dignantur, illam facilime consequantur.
Sin verò mihi aliquis exprobrare conetur, quod nimi¬
rum artem illam nimis clarè, & expresse, tradiderim, adeo
vt quilibet illam queat intelligere: Illi respondeo, quod
quidem satis expresse dignis eamdem conscripserim, & qui¬
bus Deus illam non inuidet, indigni vero illam minime
molestabunt. Equidem artem integram praeposterae sapien¬
tiae nasutulis, de verbo, ad verbum, explicaui: verùm illi
eamdem in cordibus suis irriserunt, minime credentes,
quod duplex, in opere nostro, siet resurrectio. Ars itaque
nostra, tàm in Theoria, quam praxi, merum donum Dei
est, quàm, cui vult, tradit, nec cuiusquam velle, aut cur¬
rere, interest. Illam, cum omnibus suis substantiis, & re¬
quisitis, nunc ante annons IIIXX, vel IIXX, probe noui, &
nihilominus tamen Dei, exipsius nutu, gratiam exspecta¬
re necessum habui. Nemo quoque mortalium de artis huius
certitudine, & veritate dubitet: illa siquidem in natura tam
verax, certa, & indubia à Deo ordinata est, non secus ac
sol de die, luna verò noctu splendorem suum mortalibus lar¬
gitur. Hisceexiguam sane istam meam praefationem concludam,
& Tractatum ipsum incipiam. Vos perdilecti crucis aureae
Fratres