508
TAm veteres, quam Neoterici, Philosophi,
perdilecte Lector, & verae Sapientiae imi¬
tator, postquam, diuina fauente clemen¬
tia, desiderij sui scopum consequuti sunt,
liis suis Consortibus, hinc inde in mundo
latitantibus, Scriptis suis sese notiores red¬
dere sunt soliti; quo ipsis innuerent, quod Deus Ter. Opt.
Maximus intellectum ipsorum illuminasset, manuum
suarum laboribus benedixisset, ipsisque magnum terre¬
nae huius sapientiae mysterium reuelasset: pro quo sane
mneis, & singuli, laudem, gloriam, & honorem ipsi per¬
soluere teneantur: tum etiam vt Christianis artemque
indagantibus suis discipulis simul certam informatio¬
nem normamque post sese rellinquerent, quo tamdem &
illi, Deo si visum fuerit, ad istiusmodi Secretorum cogni¬
tionem atque scientiam peruenire possent.
Fuere autem istiusmodi homines inter varios popu¬
los, vtpote Aegyptios, inter quos Hermes Trismegistus
praecipuum locum obtinuit, Chaldaeos, Graecos, Arabes,
Italos, Gallos, Anglos, Belgas, Hispanos, Germanos, Po¬
lonos, Hungaros, Iudaeos, & alios. Non minime autem
mirandum est, quod, licet illi Sapientes diuersis tempo¬
ribus scripserint, vnanimis tamen omnium consensus in
ipsorum Scriptis reperiatur, vt eorumdem intentionem
quilibet verus Philosophus facile queat adsequi, quod¬
que Deus ipsos tam insigni benedictione beauerit, opus¬
que tamdem ipsum suis in manibus habeant: cumque ve¬
ritatis
B