508
10
AVREVS TRACTATVS.
ritatis Harmonia sese tam potenter exerat: iccirco, vice
versa, vnius cuiusque Sophistae, & Pseudophilosophi Dis¬
sonantia manifesto deprehenditur.
Cùm enim Sapientum mysterium numquam recte in¬
tellexerit, propriumque suum Cerebrum & viam sequa¬
tur: eapropter ipsius errorem quiuis artifex facile digno¬
scit. Harmonia ista verò praecipue in hisce punctis, vtpo¬
te in cognitione materiae, illius solutionis, ponderis,
ignis, & augmentationis consistit. Ad materiam quod at¬
tinet est illa quaedam vnica, quae omnia necessaria in se
complectitur, qua ex omne fit, quod modo artis amans
desiderat, nisus in arena videlicet, quemadmodum Phi¬
losophus Anastratus in Turba ait. Nihil preciosius quam
maris rubra arena, & Lunae sputum, qui splendori Solis
additur, & coagulatur.
Quod autem vnica ista materia requiratur, Agadmon
eius rei testis est, dum inibi ait: Scitote, nisi corpus hocce
meum sumatis, quod nullum habet spiritum, tunc id,
quod quaeritis, consequi non poteritis: idque ideo, quum
in opere nihil peregrini inueniatur, nihilque, nisi quod
purum est, ad illud requiratur. Omnem itaque multitu¬
dinem dimittito: Natura siquidem vnica dumtaxat re
contenta est, & perit, qui illam non cognoscit. Eodem
pene dicto vtitur quoque Arnoldus de Villa noua, in li¬
bello suo, qui Flos florum inscribitur. Lapis noster fit ex
na re, & cum vna re conficitur. Eodem modo inquit ad
Regem Neapolitanum: Omne, ait, quod est in nostro
Lapide, illo ipso opus habet, nulloque alio indiget: Lapis
namque vnius naturae & rei est. Et Rosinus: Certior sies,
inquit, quod vnica saltim ressict, qua ex omne, quod
concu¬