508
13
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
tium in se occultatum complectuntur. Hinc Rex Aros
haud male loquitur, dum ita ait: Medicina nostra ex
duobus vnius essentiae conficitur, vtpote ex coniunctio¬
ne constantis, spiritualis & corporalis, frigidae & humi¬
dae, calidae & siccae naturae, sed ex nulla re amplius. Sic
Richardus Anglicus ait: Vnus Lapis est, vna itidem Medi¬
cina est, quae à Philosophis REBIS dicitur, & ex duabus
rebus, Corpore scilicet, & spiritu, alba, vel rubra, confi¬
citur: in quo sane stultorum non pauci errarunt, iuxta
varie intellectum intelligendumque versiculum:
"EST REBIS in dictis rectissima norma figuris".
Haec est Res duae: & hae res vnum sunt, nimirum aqua, quae
corpori coniungitur, & illud ita in spiritum resoluit, haec est
in mineralem aliquam aquam, ex qua primum desum¬
ptum erat: & hac ratione ex corpore & spiritu mineralis
aqua talis fit, quae Elixir, hoc est, Fermentum nominatur.
Tum enim aqua & spiritus res vna est, ex qua Tinctura &
Medicina praeparantur, quae omnia corpora purificant,
& in ista puritate sua conseruant. Quocirca nostra
Medicina ex re vna, quae est aqua & spiritus corporis,
perficitur. Et ita nos iuxta Philosophos, naturam sul¬
phuris, & argenti viui, supra terram habemus, ex quibus
aurum & argentum sub terra factum est. Bernardus Co¬
mes Tregnius, & Marcanus ait: opus nostrum fit ex vna
radice, & duabus Mercurialibus substantiis, si crude exi¬
matur, è Minera extrahatur, mundetur, & purificetur
etc. Basilius Valentinùs vero, in libro de rebus naturali¬
bus, & praeternaturalibus, cap. 4. ait: In veritate, &
per Dei amorem adhuc hoc tibi manifestabo, quod ra¬
dix Philosophi sulphuris, quod coelestis est spiritus, cum
radice,
B 3