508
14
AVREVS TRACTATVS.
radice, praeter naturalis spiritualisque Mercurij, tam ini¬
tium spiritualis salis, in vno siet, & in vna materia repe¬
riatur, ex quibus Lapis, qui ante me fuit, conficitur, non
tamen rebus in omnibus. Licet enim Mercurius per se
ab omnibus philosophis, & ipsum sulphur per se, iuxta sal,
in specie adtrahatur, & sulphur in vno, & sal in alio repe¬
riatur: nihilominus tibi ajo, quod illud non ex superflui¬
tate intelligendum, quod in quolibet plurima ex parte
reperitur, & particulariter multis modis ad medicinam,
& metallorum praeparationem vsurpari atque praeparari
poterit. Vniuersalis tamen terrenae sapientiae thesaurus,
& omnium trium rerum incipientium, res est vnica, & in
vna vnica re simul reperitur atque extrahitur, quae omnia
metalla ad rem vnicam redigere potest, & verus est spiri¬
tus Mercurij, & anima sulphuris, vna cum spirituali sale,
simul coniungitur coniuncta sub vno coelo, habitans vno
in corpore, atque Draco & aquila est. Est insuper & Rex,
& Leo: Spiritus & cadauer, qui auri cadauer ad vnam me¬
dicinam tingere necessum habet &c. Atque hac ratione
praeparata nostra Medicina vir & vxor, appellatur.
Operans item & patiens, quemadmodum Zimon in
Turba ait: Scitote, quod mysterium huius operis ex viro
& vxore consistat, hoc est, ex operante & patiente. In
plumbo vir, in auripigmento vxor est. Vir, ob susceptam
suam foeminam, sese exhilarat, & vxor à viro coloratum
aliquod semen concipit, & ab illo tingitur. Et Diamedes
ait: Coniungite virilem filium rubri serui beneolenti suae
coniugi, atque ita tum coniunguntur ad artem parien¬
dam, ad quàm nullùm aliquod peregrinum, neque pul¬
uerem, neque vllum aliquod aliud, vel res alias, introdu¬
cere