508
19
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
tentur, quodque cum istis commiscetur, quoniam de il¬
larum est essentia, quamuis illa corpora in sua Composi¬
tione ab argento viuo separata sient, idque tali modo,
quatenus illud vel purum, aut impurùm fuerit, ab impu¬
ro sulphure, quod illi peregrinum & aduersum est. Simi¬
liter & Rosinus Saratantae ait: Omnium metallorum
Materia coctum imperfectumque est argentum viuum,
quod sulphur in terrae ventriculo coquit. Et quatenus
sulphur separatum est, ita etiam in terra diuersa metalla
nascuntur, quum omnia & singula vnicam & vniuersa¬
lem incipientemque Materiam habeant, saltim quod aut
major, vel minor operatio non accedat, cum modera¬
tione.
Idcirco cottidie oculis nostris obuersatur, quo¬
modo nimirum natura ipsa assiduo labore illa purifi¬
care, & ad maiorem perfectionem reducere, atque in
aurum, quod Naturae finalis est intentio, redigere cone¬
tur: quemadmodum etiam omnibus in metallis cerni¬
mus, quod natura in illis operari caeperit: Nullum siqui¬
dem tam egenum reperitur, quod non granum auri, vel
argenti secum ferat. Et sane cum metallis ita compara¬
tum est, quod natura ex argento viuo, quod proprium su¬
um sulphur in sese continet, quàm primum aurum facere
& velit, & possit: modo ne peregrini aliquid interueniat,
atque impurùm, foetidum, & comburens sulphur illud
non impediant: veluti videmus, quod, quibusdam multis
in locis, purum aurum, absque aliorum metallorum per¬
mixtione, reperiatur.
Quum verò interrae meatibus ad argentum viuum ple¬
rumque peregrinum sulphur accedat, illudque contami¬
net,
C 2