508
20
AVREVS TRACTATVS.
net, & in perfectione sua impediat: iccirco etiam, iuxta
peregrini illius sulphuris speciem, diuersa metalla gene¬
rantur: quemadmodum enim Aristoteles 4. Meteor. ait:
Si argenti viui natura essentia bona, & comburens sul¬
phur impurum est, tunc in cuprum illud commutat: Sin¬
vero argentum viuum lapidosum, impurum, & terre¬
num erit, & sulphur itidem impurum siet, tunc ferrùm fit
exinde. Apparet tamen, quasi stannum bonum purumque
argentum viuum, ast malum, maleque mixtum sulphur
habeat. Plumbum autem crassum, malùm, pondero¬
sum, glutinosumque argentum viuum, malumque, insi¬
pidum, foetidumque sulphur habet, iccirco etiam minus
libenter sese coagulari patitur.
Impedimentosum, comburens, & foetidum sulphur
vero non verus est ignis, qui metalla plane coquit, sed ar¬
gentum viuum proprium suum sulphur habet, quod il¬
lud perficit, veluti Bernardus, Comes à Trygene ait:
Multi existimant, quod in generatione metallorum sul¬
phurea quaedam materia accedat: verùm, vice versa, no¬
torium est, quod in argento viuo, dum Natura operatur,
peculiare suum sulphur inclusum sit: quod tamen in eo
non dominatur, nisi per calidum motum, per quem di¬
ctum istud sulphur, & simul alterae duae Mercurij Pro¬
prietates transmutantur, atque hac ratione in aliis terrae
distinctis metallis generantur. In metallis siquidem,
quemadmodum Arnoldus, in suo Rosario cap. I. affirmat,
duplex est superfluitas: Vna quidem in argenti viui inte¬
riori essentia ipsa conclusa est, quae in illius essentiae prin¬
cipio sese cum illa miscuit: Altera autem, quae extra na¬
turam suam accedit illudque corrumpit. Et haec quidem
vix