508
23
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
De iis igitur merito mirandum, qui magnos sese ja¬
ctant artifices, atque in Menstruis muliebribus, in sper¬
mate, ouis, crinibus, lotio, aliisque in rebus Materiam su¬
am Lapidis quaerunt, & tot libros istiusmodi cum reme¬
diis onerant, incautiores quoque alios nauci rebus istis
occupant, fallunt, & seducunt.
Similiter & Rogerius Baccho, in Speculi cap. 3. stoli¬
ditatem istorum hominum miratur, dum sic inquit: Mi¬
randum est igitur, quod vir prouidus intentionem fidu¬
ciamque suam in rebus animalibus, & vegetabilibus
collocet, quae tamen longe separatae sunt, cùm tamen
longe proximiora Mineralia reperiantur.
Nullo quoque modo credendum est, quod vllus Phi¬
losophus artem in tam longe separatas res posuerit, nisi
id factum fuerit more parabolico. Ita etiam Lapis noster,
Basilio Valentino teste, non crescit ex rebus comburibi¬
libus: Ille namque, ipsiusque Materia, ab omni ignis pe¬
riculo turi & immunes sunt. Quocirca eumdem in re¬
bus animalibus quaerere desistito, quum naturae, illum in
rebus istiusmodi reperiendi, minime concessum sict. Si
quis vero in rebus Vegetabilibus, vtpote arboribus, her¬
bis, vel floribus, lapidem nostrum quaerere voluerit, ille,
ex supra positis caussis, non minus errabit, quam ille, qui
ex animali quodam ingentem aliquam rupem conficere
conetur. Omneis siquidem herbae, & arbores, omnia¬
que, ab ipsis prouenientia, ignis combustioni sunt obno¬
xia, nec quicquam aliud remanet, quàm nudum aliquod
Sol cum sua terra, quod in compositione à natura acce¬
pit. Neque quis seduci sese patiatur, quod quidam, sese ex
tritico lapidem Philosophicum conficere posse, praeten¬
dant: