508
24
AVREVS TRACTATVS.
dant: multo minus illos audias, qui ex vino, eiusue parti¬
bus, lapidem hunc facere conantur. Cùm enim Rai¬
mundi Lullij Scripta non recte intelligant, iccirco ma¬
gna sua intelligentia demonstrant, quod nihil omnino
intelligant, & tam alios, quàm seipsos turpiter decipiant.
Equidem negari non potest, quod exinde praestantissima
menstrua, quibus sine neque in Medicina, neque in Al¬
chimia, fructuosi quiddam praeparari nequit, praeparen¬
tur. Quod autem Lapis Sapientum ex eo confici, vel
jusdem semen exinde extrahi possit, illud naturae à crea¬
tore rerum omnium neutiquam permissum est, sed, vti
supra dictum, multo potius ipsi injunctum, vt sua in specie
permaneat.
Quocirca quilibet sanae mentis facile colligere, &
concludere, necessum habet, quod, cum lapis noster,
veluti dictum, incombustibilis: animales, & vegetabiles
res omneis vero combustibiles sient, ex incombustibili
liqua Materia, quae non aliter, quam in Minerali Regno
reperitur, ille quaerendus & conficiendus siet.
Quum itaque dictus ille noster Lapis Philosophicus
minerale quoddam opus siet: iccirco haud immerito
quaeritur, quoniam illorum quadruplicia sunt genera,
vtpote lapides, (inter quos etiam omnis generis Materies,
& terrae subintelliguntur) Sal, media, Mineralia & Me¬
talla, ex quibus tamdem ille confici debeat?
Ad quaesitum respondeo, quod ille ex lapidibus confi¬
ci nequeat: In caussa est, quod in iisdem nullus fluens, &
liquefiens reperiatur Mercurius: vel quod illi non lique¬
fieri, exsolui, & in primam suam Materiam (obnimis il¬
lorum crassum sulphur, & terrenae superfluitatis proprie¬
tatem)