508
25
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
tatem) reduci possint. Similiter & nullus naturalium my¬
steriorum Scrutator istam Lapidis Philosophici Materi¬
am in Sale, alumine, & id genus rebus aliis quaerere co¬
nabitur: In illis siquidem nihil aliud, quàm acrem, cor¬
rosiuum, destruentemque spiritum, nullum vero Mer¬
curium & Sulphur reperiet, provt à Philosophis requi¬
runtur.
Ex istius modi, praeterea, rebus nullum medium Mine¬
rale, vtpote Magnesia, Marcasita, Antimonium, etc. mul¬
to minus Metallum fieri potest: quomodo igitur aliquis
Philosophici Lapidis Materiam exinde desumeret, quae
tamen finis, & perfectio omnium metallorum, minerali¬
umque rerum est? Ad haec illi cum metallis nullam om¬
nino communionem, vel amicitiam colunt, sed illa com¬
burunt, confringunt, & corrumpunt illa, quo pacto igi¬
tur illa ad illorum correctionem inseruirent? Audi sal¬
tim, quid nimirum Richardus Anglicus cap. 10. hac de re¬
dicat: Tenuia, inquit, Mineralia nulla fieri possunt me¬
talla. Primo quod a prima Metallorum Materia, quae est
Mercurius, minime generentur. Quum vero illorum ge¬
neratio, cum generatione Mercurij primum distincta est,
idque in forma, materia, & coniunctione, itaque etiam
nulla metalla ex illis fieri possunt: Siquidem vnicae ali¬
cuius rei prima Materia & semen est, ex qua illud nasci¬
tur. Quod autem dictum, id clare ex eo liquet, quoniam
tenuiora Mineralia non ex Mercurio nata sunt, quemad¬
modum ex Aristotele & Auicenna liquet. Cùm itaque ex
illis metalla fieri debeant, tunc primum ad primam Ma¬
teriam reducendi forent.
Cùm vero illud nulla, qualicunque etiam, arte fieri
possit:
D