508
26
AVREVS TRACTATVS
possit: eapropter etiam nulla metalla, &, consequenter,
quoque nulla lapidis Materia esse poterunt. Dein quum
mineralia artis initium, per artem, esse nequeant, quod
est Mercurius, itaque etiam ad medium & finem, quae
Metalla & Tinctura sunt, peruenire nequeunt: sed cum
minora Mineralia Metallis in natura peregrina sient, li¬
cet Mineralis alicuius virtutis fiant capacia, nihilominus
tamen debilioris & comburibilis, sunt naturae. Quapro¬
pter etiam natura Metallica nullam ex illis percipit laeti¬
tiam, sed extrudit illa, & dumtaxat illa, quae suae sunt na¬
turae, secum retinet. Stulti igitur illi sunt, quitam diuer¬
sas totque imposturas laboresque in lucem, ad decipien¬
dos homines, proferunt, res nimirum inconcinnas, quas
vel Naturae non penes sese habent, neque etiam aliis lar¬
giri possunt.
Neque etiam quisquam Philosophorum Scripta sese
seduci patlatur, si quandoque illi de salibus loquantur,
vtpote dum in Sapientum Allegoriis dicitur: Si quis abs¬
que sale laborat, is mortua cadauera non resuscitabit.
Et in libro Soliloquij scriptum inuenitur: Qui sine sale
laborat, ille arcu sine neruo vtitur. Longe enim aliter illi
de Mineralibus salibus sentiunt: quemadmodum ex¬
presse in Philosophorum Rosario videre est, dum inquit:
Metallorum Sal Philosophicus lapis est. Noster enim
lapis, coagulata aqua est, eaque in auro vel argento, igni
resistit, & in aqua sua resoluitur, qua de suo in genere fa¬
ctus est. Quod autem Philosophorum coagulata aqua,
non Mineralis aqua, sed ipsorum siet Mercurius, id docet
Geber de alembico cap. 19. dum inquit: Dato operam vt
Solis, & Lunae siccam aquam resoluas, quam vulgus Mer¬
curium