508
27
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
curium nuncupat[sic]. Sic Philosophi suos quandoque ser¬
mones sal nominant, quemadmodum in clangore Buc¬
cinae videre est, vbi dicitur: Obseruato, quod corpora
alumen & Sal sient, quae ex corporibus nostris proma¬
nant. Saepenumero etiam ipsam Medicinam Sal appel¬
lant, veluti in Scala legitur: Opus alterius aquae est, vt
terram eleuet in mirabile illius sal, idquo solummodo per
virtutem suam adtractiuam. Et Arnoldus, in suo, de con¬
seruanda juuentute, libro, ait: Sed illud, quod sui simile
non habet, in conseruanda juuentute, est Sal ex Minera.
Veteres Sapientes illud, dum praeparatum fuit, naturali
calori sani cuiusdam adolescentis compararunt, & quo¬
que, ob istam parabolam, lapidem cum animalis alicuius
nomine appellarunt: alij Mineralem Chifit, quidam ve¬
ro semper durantem Medicinam, alij Aquam vitae nun¬
cuparunt. Tota autem suae praeparationis scientia est, vt
videlicet in puram potabilemque aquam reducatur, id¬
que cùm illis rebus, quae cum illa vnam eamdemue pro¬
prietatem communem habent.
Ex quibus manifesto adparet, quod neque iuxta do¬
ctrinam Philosophorum, neque ipsius naturae proprieta¬
tem, Lapidis Materia ex minoribus Mineralibus sumi
possit.
Nunc paulisper circumspiciemus, an magni nostri La¬
pidis Materia ex mediis Mineralibus, vtpote Marcasitis,
Antimonio, Magnesia, & id genus rebus aliis confici pos¬
sit, praesertim cum eorumdem Philosophi, pluribus in lo¬
cis, mentionem faciant: vtpote dum Senior ait: Si in Au¬
ripigmento non virtus, ad coagulandum Mercurium, es¬
set, tunc Magisterium nostrum numquam ad finem suum
perue¬
D 2