508
28
AVREVS TRACTATVS.
perueniret. Et Thomas de Aquino: Recipe, inquit, An¬
timonium, vel terram nigram etc. Sic & Parmenides, in
Turba: Sumite argentum viuum, & coagulate illud in
corpore Magnesiae, vel in Sulphure, quod non combu¬
ritur.
Sciendum tamen est, quod Philosophi istiusmodi lo¬
quutiones non eum in finem vsurpent, quasi iisdem innue¬
re velint, quod ex istiusmodi rebus magnus noster Lapis
confici possit, sed hac in re parabolice loquuntur: Philo¬
sophorum siquidem Auripigmentum, & Magnesia mul¬
to alia est res, quàm vulgares, vtpote materia ipsa, quàm
alias Agens, Leonem, Regem, Sulphur, multisque aliis
nominibus insigniunt: Auripigmentum autem illa ideo
vocatur, quoniam virtutem habet aurum diuerso colore
tingendi, & Magnesia, ob ingentem illius virtutem &
praestantiam, quae ex illa suam sortitur originem.
Quod vero Thomas de Aquino illam Antimonium
nominet, id ob nigrum nitescentem colorem illum facit,
in quem post resolutionem incidit. Si enim lapis noster
factus est, tunc à Philosophis omnibus rebus nigris com¬
paratur.
Obiicere vero heic aliquis posset, quod istorum me¬
diorum Mineralium quaedam non solummodo à Mercu¬
rio & Sulphure nascantur, verùm etiam in metalla con¬
uertantur: quemadmodum videre est, quod Magnesia
cùm plumbo & stanno in flamina sese commisceat.
Item, Antimonium sese non dumtaxat cum metallis
commiscet, sed etiam naturale plumbum ex eo fit: Simi¬
liter & tam supe: quam inferioris etiam sortis homines
non vna dumtaxat vice viderunt, quod aurum ex illo fa¬
ctum