508
31
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
subtilis Spiritus, qui tingit, & corpora à Lepra sua liberat,
atque purificat: Mineralia vero, quemadmodum etiam
& alia, crassa, & impura sunt, adeo vt nullo modo (nisi id
fiat mediante nostra tinctura) ab illis diuelli, vel etiam
interne purificari possint:
Itaque etiam nostri Lapidis materia exinde consequi
non potest: Ex nulla enim re, Richardo cap. I. teste, ali¬
quid desumi potest, quod non sub illa latitet.
Quid autem nunc de atramento sutorio in medium
proferamus, quod sana per mirabiles suas proprietates
multos in errorem praecipitat, cumprimis, quod eius
haud pars minima in Cuprum redigatur, illud quoque
ferrum in Cuprum transmutare possit? Hac de re bre¬
uiter sciendum est, quod atramentum illud Sutorium ni¬
hil quidem siet aliud quam Cupri principium, & Mate¬
ria, vbi in venae terris vaporosus iste Mercurius ad lo¬
cùm aliquem appulit, in quo tam acerbum adtrahens, &
Venereum Sulphur magna copia inuentum fuit, quod
etiam quamprimum sane adsumpsit, in illo se coagula¬
uit, & metallum aliquod fieri constituit: Quum vero na¬
tura purùm ab impuro, combustibile ab incombustibili
separare voluerit, copia & magnitudo autem dicti istius
sulphuris quantitatem nimium superarit: iccirco etiam
in separatione ista Mercurius sese vna separari, & in atra¬
menti Sutorij viredinem sese obtegi necessum habuit.
Illud autem clare & dilucide in eo perspicitur, quòd
dum vulgare sulphur, tamquam corruptionis huius caus¬
sa, cupro additur, & calcinatur: Ars siquidem brevi tem¬
poris spacio forti aliquo igni tantùm efficit, quantum
quidem natura tardo igni perficere necessum habet. Sin
igitur