508
32
AVREVS TRACTATVS.
igitur ille cuprum omnino comburat, illudque in atra¬
menti Sutorij speciem, per vulgares manuum prensio¬
nes, commutet: postquam etiam sulphur aut copiam, aut
inopiam excedat, tùm atramentum Sutorium aut colo¬
ribus abundat, vel iisdem destitutum est. Vnde etiam
num atramentum Sutorium plus cupreae posteritatis
in se habet, quàm alterum: vtpote in Aegyptiaco mul¬
tùm cupri reperitur, in aliis minus.
Probe insuper notandum est, quod acerbus austerusque
iste Spiritus, qui in atramento Sutorio latitat, à Sulphu¬
re dimanet: In vulgari siquidem sulphure pari modo re¬
peritur, & extrahitur. Similiter & in atramenti Sutorij
Spiritu etiam sulphureus foetor deprehenditur, & Spiri¬
tus sulphuris sulphur Martis etiam in atramentum Suto¬
rium commutat, non secus ac eiusdem atramenti Sutorij
Spiritus. Quùm vero in ferro etiam crassum quoddam
sulphur siet, eapropter atramenti Sutorij acrimonia illud
consumit, eiusdem quaerit Mercurium, qui sui non mul¬
tùm est dissimilis, & cum illo, per sui sulphuris conjun¬
ctionem, quod Mercurium vincit, in bonum tenerumque
cuprum redigitur.
Quum igitur in atramento Sutorio tam superfluum &
raucum sulphur latitet, & Mercurij admodum exigua si¬
et paucitas, qui tamen ad purificationem suam nondum,
peruenit: iccirco ex eo amplius nihil, quam ex alte¬
ro consequi poterimus, & Alphidii doctrinam in omni¬
bus hisce sequi necessum habemus, dum inquit: Mi fili
caueto, & separato te à mortuis cadaueribus & lapidibus,
cum in iisdem nulla ambulandi via siet, ipsorum namque vita
non augetur, sed consumitur, vtpote sunt sales, Auripigmen¬
ta, Arsenica, Marcasitae, & id genus alia.
In