508
35
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
ignem vincit, nec tamen ab igne vincitur, sed delectatur
isto, in eodemque adquiescit.
Et Bernardus ait: Naturam tenacissime sequimur,
quae in venis suis metallicis nullam aliam habet mate¬
riam, in qua operetur, nisi puram Mercurialemque
speciem. Hoc in Mercurio constans & incombustile
sulphur nunc haeret, quod opus nostrum perficit, absque
vlla alia substantia, quam pura Mercuriali substantia.
Quum itaque in Mercurio tam excellentes virtutes re¬
periantur, necessario sequitur, quod illum Lapidis nostri
Materiam esse oporteat? Ad illud respondemus, quod,
quemadmodum duplex sulphur est, ita etiam duplex
est Mercurius: Vulgaris videlicet, & Philosophorum
Vulgaris Mercurius adhuc crudum, immaturum &
pertum corpus est, quod in igne non remanet, quemad¬
modum Philosophicum, sed à leni aliquo calore in fu¬
mum mutatur, & depellitur: Quocirca etiam Philoso¬
phi in genere dicunt: Nostrum argentum viuum non est
vulgare argentum viuum. Et Lullius, in Clauicula sua
cap. 1. inquit: Dicimus, quod vulgare argentum viuum
Philosophorum argentum viuum esse non possit, quali¬
cunque etiam arte praeparetur: Vulgare siquidem in igne
conseruari haud potesti, nisi id per aliud aliquod argen¬
tum viuum fiat, quod calidum, siccum, & maturius est.
Verùm plures Philosophi de sublimatione, aliísque
praeparationibus vulgaris argenti viui superflue scripti¬
tarunt: vnde etiam tot mirabiles labores exstiterunt, &
natura atque proprietas huius subiecti eo citius discendo
consequuta est: Scopum vero, ad quem videlicet illi col¬
limarunt, magnum terrenae sapientiae thesaurum videli¬
cet,
E 2