508
36
AVREVS TRACTATVS.
cet, numquam adhuc inuenire potuerunt, cum natura il¬
lum ipsis minime imposuerit. In ipsa tamen rei veritate
in labore suo tale mirum deprehenditur, quod nasutu¬
lùm aliquem seducere posset. Exempli gratia: Noui ho¬
minem aliquem qui illum auro amalgamauit, eumdem¬
que tanta subtilitate tractauit, vt etiam illum omneis per
colores, ad Citrinitatem vsque, perduxerit. Cum autem
colorem istum relinquere noluisset, ipsique maior ignis
additus fuisset, fixumque illum nunc esse sibi persuasisset,
quodque, iuxta Philosophos, secundum ignis rationem,
errari haud posset, vitrum illico confractum est, Mercurius
vero, per Caminum euolans, cumdem deauranit: Ex quo
tamen postea multum auri abrasum, & denuo reductum est.
Deprehensum itaque est, quod vulgaris iste Mercurius,
tamquam corpus ipsum, aliud corpus, aurum nempe, ne¬
que reserate, neque in illo operari queat, quamuis multi
colores, quum calor in humiditatem operetur, in eo de¬
prehendantur. Sin vero bonus ille vir, quemadmodum
etiam & multi alij, intellexissent, quid nimirum Arnoldus,
in Flore florum, dicat, tunc talem in modum minime pro¬
cessisset. Ita enim Arnoldus ille ait, vbi de Laboratoribus
illis loquitur: Cum illud aliquantò subtilius inspexissent,
tum considerarunt, quòd argentum viuum metallorum
siet initium & scaturigo: cum sulphureo & coquente ca¬
lore Mercurium pro se ipsis sublimarunt: Dein illum fixe¬
runt, excluserunt & coagularunt: Cùm autem ad proje¬
ctionem peruenissent, nihil omnino inuenerunt etc.
Quocirca etiam vulgare argentum viuum pro lapidis
nostri materia agnoscere haud possumus. Hactenus lapi¬
dis nostri materiam in Animalibus, Vegetabilibus, Lapi¬
dibus,